DRACONE Baccho sacro (De)

DRACONE Baccho sacro (De)
De DRACONE Baccho sacro
qui 5. terrae iugera corpore aequabat a quottidianis victimis colebatut ab Indis, vide Maximum Tyr. Dissert. 33. et Freinshemium ad Curtium l. 9. c. 1. Porro Dracones non Dii solum, vel saltem Diis sacri, habiti sunt, sed et eorum specie Deastros Gentilium apparere gavisos frequenter legimus. Ac tum floribus sparsis, quâ serperent, culti fuêre. Ovid. Metam. l. 15. v. 683. et seqq.
Annuit his; motisque Deus rata pignora cristis
Et repetita dedit vibratâ sibila linguâ.
Tum gradibus nitidis delabitur, oraque retro
Flectit, et antiquas abiturus respicit ar as.
Assuetasque domos habitataque lempla salutat.
Inde per iniectis adopertam fioribus ingens
Serpit humum, stectitque sinus,
Vide quoque Papin. Stat. Theb. l. 5. v. 580.
Floribus et vernis adsuetae spargere Nymphae.
Et de hoc aspersorum florum honore, Barth. praefat. ad Claudian. etc. Quod vero illis iubas cristafque affingunt Poetae convincuntur testimonio Iubae Regis. Cornificius tamen ad Herenn. l. 4. ardelionem nescio quem, Romanum Forum circum volitantem, iubatum draconem vocat. Sed et qui ipsi Orientem lustrarunt, cristatos dracones visos testantur, inter quos Iac. Vitriac. l. 1. c. 89. Unde Iuba de Africanis solum (qui etiam soli ab aestu regionis venenum trahunt) intelligendus esse videatur. Iubas autem infra et supra dracones, os habere auctor est Aelian. l. 10. c. 25. at feminas carere hoc ornamento, idem docet l. 11. c. 26. De alis eorundem diximus supra, in voce Alati. Vide iterum Barth. ubi supra, Theb. l. 2. v. 279.
------ viridumque Draconum
Lucentes a fronte iubas: hic flebile germen,
Ut pauca addam, illorum cristis Bacchum fuisse olim insignitum, Hecatem item dracone coronari solitam, discas ex Car. Paschalio Coronar. l. 1. c. 16. et l. 7. c. 12. tiam Minervae Draconem Sacrum fuisse, dicemus suo loco. Eosdem multa egregie ad Medicinam facientia, praecipue Magicam in se habere vim, multis adstruit Plin. l. 29. c. 4. Draco non habet venena, Caput eius limini ianuarum subditum propitiatis adoratione Diis, fortunatam domum facere promittunt, Infra, Draconum adipem venenata fugiunt. Sed et Thesaurorum custodes olim fingebantur, quia ibidem vigilantiâ opus etc. Vide Phaedr. l. IV. Fab. 19.
Pervenit ad Draconis speluncam ultimam,
Custodiebat quid Taesauros abditos.
Et Voss. de Idol. l. 4. c. 54. Adde Salmas. ad Solin. ubi de draconibus. quos elephantias quosque chamaedraconts hic Auctor vocat, p. 307-308. 343. Sam. Bochart. Hierozoici Parte poster. l. 111. c. 4. et quae hîc passim, inprimis in voce Serpens.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”